- SIMANTRUM
- SIMANTRUMGraece Σίμαντρον vulgo symandrum Graecis, una cum Hagiosidiro, campanarum locô est: a convocandis coadunandisque hôc signô datô hominibus, denominatum. Huius usum Sacerdotes nonnuili Fam modustani in Ecclesias inde invectum Hier. Magio dixerunt, quod Noe in Arca instrumentum non absimile ad convocanda bruta usurpaverit. Sed potior Magii coniectura, qui ab initio constructis Coenobiis, sub Ethnicis Principibus Graeciae imperium obtinentibus, aereis tintinnabulis, quod eorum sonus et securiatis et auctoritatis index esset, Groecos abstinuisse, et Symandri usum excogitâsse, existimat: quem postea, ex consuetudine voluptate conciliatâ, succedentia Christianorum Principum tempora adeo non excusserunt, ut campanis novissime in multa Graecorum templa (quae in Orbe Christiano sunt, reliqua enim campanis Turcae carere iubent) invectis, Simantrorum tamen usus iuxta illas semper manserit superstes. Est autem Simantrum tabula lignea latitudine digitorum plus minus quinque, crassitie sesquidigiti, longitudine fere pedum 14. e praeduro, et, quantum marteria patitur, sonoro ligno compositum: Capita foramina habent nonnulla, pennae anserinae calamove scriptorio pervia; in medio tentuis est funiculus. Itaque qui populum ad Templum convocaturus est, antelucanis horis ante fores Templi vel editô locô tabulam malleis duobus itidem ligneis pulsat, non sine aliqua ratione Musica, atque ita in gyrum sensim vertitur, quâ re fit, ut gravior cum non ingrata raucedine sonus edatur. Tabula vero, qua atctior est, quasi librae scapus, in sinistro pulsantis humero quiescit; ac ne pulsando dilabatur, funiculô mordicus paarehensô retinetur; manibus enim non licet, tum quod, eâ apprehensâ, sono non parum decedit, tum quia utraque manus malleô impeditur: Ita enim ambabus manibus percutitur, ut nunc quaedam frequentamenta, nunc quasdam quasi pausas audias, Vide Hier. Magium praef. de Campanis c. 15. ubi et simantri huiusmodi, seu semanterii, iconem exhibet. Praeter hoc Μέγα σήμαντρον memoratur in Typico Sab e c. 5. quod, sex palmos quandoque latum, unum crassum, triginta longum, in turribus, catenis ferreis, suis extremitatibus appendebatur. Vide Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce inprimis Εύλον et hîc passim, inter alia voce Xylinum. Utrumque dictum a σημαίνω tintino.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.